- NICOLAUS Lyranus
- NICOLAUS Lyranusex Iudaeo, Franciscanus; a Lyra, pago dioeceseos Ebroicensis: ob eruditionem, Principibus gratus, adeo ut a Iohanna Regina, uxore Philippi V. Longi, inter exsecutores sui testamenti nominatus fuerit, A. C. 1325. Obiit A. C. 1340. Commentariis succinctis in totam SS. Scripturam editis, ut et tractatu de corpore Christi, contra Iudaeos, de visione Beatifica, Sermonibus, etc. in quibus futurae Reformationis administris viam egregie stravit, inclitus. Unde Proverb. Si Lyra non lirâsset, tum totus mundus delirasset. Item, Lyra Luthero equum admovit, et stapedes tenuit, quo illum commodius conscendere. Henr. Villotus, in Athen. Gall. L. Waddingus, in Bibl. et Annal. Minorum. Possevin. in appar. Valer. Andr. in Bibl. Belg. A Lyra, Brabantiae oppido, illum quidam dictum volunt: Thomas Fullerus, eum Anglum faciens, in the Old Iury Londini natum esse contendit, quos Labbaeus refutat. Eius Glossa ordinaria sive Commentaria in S. Biblia, exstant. in fol. 6. Vol. Basileae A. C. 1501. 4. tom. in fol. Venetiis, A. C. 1588. 6. tom. in fol. Parisiis et totidem Lugduni, A. C. 1520. et 1590. 6. tom. in fol. Duaci A. C. 1617. totidem Antverpiae A. C. 1634. Item, de differentia translationis nostrae ab Hebraea litera. Rothomagi, Guil. Crowaeus in Elencho Scriptorum in S. Scripturam. De eo Raynoldus, Vir tantâ, tamque purâ, verâ, Termanâ S. Scripturae scientiâ praeditus, ut in illa exponenda nullum habeat sui temporis parem, apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.